라틴어 문장 검색

Dico tibi quod ille qui denegat benefactum, denegat Deum;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 165:5)
Si pro tua bonitate et nostra voluntate tibi valitudo subpetit, est quod speremus deos bonis benefacturum ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 10:4)
propera, Pinacium, pedes hortare, honesta dicta factis (nunc tibi potestas adipiscendist gloriam laudem decus) eraeque egenti subveni, [benefacta maiorum tuom] quae misera in exspectatione est Epignomi adventum viri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 14)
Quando enim vides mulierem alicuius benefacta recolere, qui suae plurima fuerit largitus amanti, vel eam videris alterius ornamenta laudare vel suarum rerum pignorationem esse factam queratur vel sub aliqua verborum palliatione aliqua petat ornamenta, ab eius te plurimum oportet artibus praecavere;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 3:2)
quin etiam tibi, nobilitas senatorum, claritudo ciuium, dignitas amicorum, mox ad dedicationem statuae meae libro etiam conscripto plenius gratias canam eique libro mandabo, uti per omnis prouincias eat totoque abhinc orbe totoque abhinc tempore laudes benefacti tui ubique gentium semper annorum repraesentet.
(아풀레이우스, 플로리다 16:81)
Si qua recordanti benefacta priora voluptas est homini, cum se cogitat esse pium, nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo divum ad fallendos numine abusum homines, multa parata manent in longa aetate, Catulle, ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 761)
Laudāmus te, benedīcimus te, adorāmus te, glorificāmus te.
당신을 찬양하고, 당신을 찬미하며, 당신을 공경하고, 당신을 영광스럽게 하나이다. (기도문, 대영광송2)
Mulieri dixit: "Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos: in dolore paries filios, et ad virum tuum erit appetitus tuus, ipse autem dominabitur tui".
그리고 여자에게는 이렇게 말씀하셨다. “나는 네가 임신하여 커다란 고통을 겪게 하리라. 너는 괴로움 속에서 자식들을 낳으리라. 너는 네 남편을 갈망하고 그는 너의 주인이 되리라.” (불가타 성경, 창세기, 3장16)
Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae;
땅은 네 앞에 가시덤불과 엉겅퀴를 돋게 하고 너는 들의 풀을 먹으리라. (불가타 성경, 창세기, 3장18)
Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi fructus suos; vagus et profugus eris super terram".
네가 땅을 부쳐도, 그것이 너에게 더 이상 수확을 내주지 않을 것이다. 너는 세상을 떠돌며 헤매는 신세가 될 것이다.” (불가타 성경, 창세기, 4장12)
Fac tibi arcam de lignis cupressinis; mansiunculas in arca facies et bitumine linies eam intrinsecus et extrinsecus.
너는 전나무로 방주 한 척을 만들어라. 그 방주에 작은 방들을 만들고, 안과 밖을 역청으로 칠하여라. (불가타 성경, 창세기, 6장14)
Ponamque foedus meum tecum; et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum.
그러나 내가 너와는 내 계약을 세우겠다. 너는 아들들과 아내와 며느리들과 함께 방주로 들어가거라. (불가타 성경, 창세기, 6장18)
De volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur ad te, ut possint vivere.
새도 제 종류대로, 짐승도 제 종류대로, 땅바닥을 기어 다니는 것들도 제 종류대로, 한 쌍씩 너에게로 와서 살아남게 하여라. (불가타 성경, 창세기, 6장20)
"Egredere de arca tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
“너는 아내와 아들들과 며느리들과 함께 방주에서 나와라. (불가타 성경, 창세기, 8장16)
Cuncta animantia, quae sunt apud te ex omni carne, tam in volatilibus quam in pecoribus et in universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, ut pullulent super terram et crescant et multiplicentur super eam".
모든 생물들, 너와 함께 있는 모든 살덩어리들, 곧 새와 짐승과 땅을 기어 다니는 모든 것을 데리고 나와라. 그래서 그것들이 땅에 우글거리며 번식하고 번성하게 하여라.” (불가타 성경, 창세기, 8장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION